monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 93
{XLVIII} aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae adservante miraculo pependere pondo DCC. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.